LIBERA ME, Domine, Iesu Christe, ab omnibus iniquitatis meis et universis malis,
fac me tuis semper inhærere mandatis et a te numquam separari permittas. Amen.



Wednesday, 15 September 2010

Stabat Mater


Stabat Mater dolorosa
Iuxta crucem lacrimosa
Dum pendebat Filius

Cuius animam gementem
Contristatam et dolentem
Pertransivit gladius

O quam tristis et afflicta
Fuit illa benedicta
Mater unigeniti!

Quae moerebat et dolebat,
Pia Mater, dum videbat
Nati poenas incliti

Quis est homo qui non fleret,
Matrem Christi si videret
In tanto supplicio?

Quis non posset contristari,
Christi Matrem contemplari
Dolentem cum Filio?

Pro peccatis suae gentis
Vidit Iesum in tormentis,
Et flagellis subditum.

Vidit suum dulcem natum
Moriendo desolatum
Dum emisit spiritum

Eia Mater, fons amoris
Me sentire vim doloris
Fac, ut tecum lugeam

Fac, ut ardeat cor meum
In amando Christum Deum
Ut sibi complaceam

Sancta Mater, istud agas,
Crucifixi fige plagas
Cordi meo valide.

Tui nati vulnerati,
Tam dignati pro me pati,
Poenas mecum divide.

Fac me tecum, pie, flere,
Crucifixo condolere,
Donec ego vixero.

Iuxta crucem tecum stare,
Et me tibi sociare
In planctu desidero.

Virgo virginum praeclara,
Mihi iam non sis amara
Fac me tecum plangere.

Fac, ut portem Christi mortem
Passionis fac consortem,
Et plagas recolere.

Fac me plagis vulnerari,
Fac me cruce inebriari,
Et cruore Filii.

Flammis ne urar succensus
Per Te, Virgo, sim defensus
In die iudicii.

Christe, cum sit hinc exire,
Da per Matrem me venire
Ad palmam victoriae.

Quando corpus morietur,
Fac, ut animae donetur
Paradisi gloria. Amen

I'm sorry; but this seems to me to be the first and greatest meditation for today . . .

No comments:

Post a comment